giovedì 22 maggio 2014

Personaggi. 11. Un santo a Marsicovetere: Angelo Clareno

Frate Angelo Clareno, protetto dal cardinale Giacomo Colonna, alla morte di questi, nel 1318, dovette fuggire a Subiaco, dove fondò l'ordine dei Fraticelli (o Fratelli della vita povera) organizzato come un ordine francescano indipendente e contestò la legittimità dell'autorità papale. Per sfuggire all'Inquisizione si ritirò infine a Marsicovetere, in Basilicata, nel convento di Santa Maria dell’Aspro, dove attirò molti fedeli del luogo, avendo prodotto un'effervescenza religiosa basata su una spiritualità che predicava la povertà degli ecclesiastici e il rinnovamento della vita in attesa dell'Apocalisse. Qui Angelo Clareno spirò il 15 giugno 1337 e la sua tomba divenne meta di frequenti pellegrinaggi.
Di seguito stralci dalla sua agiografia:

MIRACULA B. ANGELI
Auctore Fr. Philippo ejus familiari.
Ex Ms. Caroli Strozzii, Senatoris Florentini.

[1] Frater Franciscus de Saponaria, qui moratur in ecclesia S. Nicolai solitarius, dum molestatus foret a dæmoniis per annos multos, sicut mihi narravit, in tantum quod non sinebant eum in ecclesia orare, nec in cella quiescere, nec extra deambulare; quin strepitus & diversos stridores ei inferrent, in tantum quod videbatur sibi quod cellam ipsam vellent diruere, & tectum ipsius totaliter dissipare; ac per ecclesiam eamdem, dum in oratione prædicta staret, strepitus in choro tales faciebant, quod ipsum multimode perturbabant; & dum molestiam ipsam sic sustinuisset, tandem, de consilio Fratris Danielis, ipsam suam molestiam sancto seni seriosius narravit, asserens se eam non posse ulterius sustinere; atque propterea omnimode & cellam & ecclesiam deliberaverat relinquere. Et dum confortaretur per eum, quod propterea locum non relinqueret; sed patienter portaret, & sustineret, quia sic erat supportatio meritoria; nullo modo deliberavit requiescere; [neque ultra eos ferre valentem,] & asserebat, vexationem esse valde gravem, & jam molestaverat eum per quatuor continuos annos, ita quod nullo modo portare ulterius poterat: unde supplicabat eidem provideri sibi de aliquo remedio, ut liberatus ab istis molestiis securius permaneret. Qui vir sanctus & pius, compassione motus ex afflictione patientis, cordialiter sic dixit: Ora, vade ad cellam, & securus esto; quia de cetero non venient, nec ulterius molestiam senties ab eis. [ab iis suo imperio liberat Angelus;] Ivit juxta verbum imperantis, securus stetit, & pacifice habitavit, nec unquam de cetero minimam molestiam inde sensit: & sic colligitur, quod dæmones per orationem ipsius prohibiti sunt de cetero non molestare Fratrem eumdem. 
[2] Magister Laurentius, fabricator de castro Boiani, [tactu sanat manus fistulosas;] habebat fistulas in manibus, & eas habebat satis plagatas ex diversis plagis, & sustinuerat per spatium multi temporis, nec poterat invenire remedia ex curatione medicorum. Venit ad virum Dei cum devotione, in eremitorio S. Mariæ de Aspro, ubi tunc morabatur; & petiit ut tangeret plagas prædictas: & contradictione maxima facta per eum, in fine vicerunt importunitas petentis, & rogationes astantium. Tetigit eum cum palma suæ manus, signando in modum Crucis. In paucis diebus rediit vir, ad referendum gratias Deo & viro sancto de beneficio sanitatis præstitæ sibi. Quem ego vidi & plagatum & sanum, ita quod vix apparebant loca cicatricum ipsarum. 
[...]
[7] [Ad moriturum sit ingens concursus toto triduo:] Et unum mirabile non sileam. Cum vir ignotus, peregrinus, & sequestratus a congregationibus & tumultibus seculi, transitum faceret in loco deserti, ab omni habitatione remoto; per spatium trium dierum ante exitum ipsius animæ de corpore, factus est tantus concursus hominum, venientium ad videndum eum (cum fama inde volaverit; In loco S. Mariæ de Aspro quidam Sanctus migrat) quod fuit de necessitate ut custodes ponerentur ad ostium cellæ, ne homines possent intrare nisi vicissim. Et in die transitus, qui fuit die quinto decimo mensis Junii, tot fuerunt concurrentes ex diversis locis & castris cum processionibus, quod, juxta æstimationem multorum, plus quam duo millia personarum ibi fuerunt congregata. 
[...]
[9] Quidam de terra Marsici-novi, qui infirmabatur ad mortem, & desperatus erat ab omnibus, & etiam tractum facere incipiebat, & de sepultura illius procurabatur; [Moribundus facto ab aliis voto sanatur.] dum Monachus supradicti Prioris, qui amicus ejus erat, venisset ad visitandum eum, & vidisset eum fore proximum morti, ex dolore recessit: & dum pergeret in via, recordatus est de sancto viro, & dixit socio suo; Redeamus cito, & dicamus quod voveat se sancto viro Dei, & a faucibus mortis liberabit eum. Rediit, & locutus est prædicta ad aures ejus: & cum non intelligeret, dictus Monachus volvit se ad uxorem ejus & astantes, qui ibi erant flentes, & dixit eis: Voveamus eum viro sancto, qui his diebus migravit in eremitorio S. Mariæ de Aspro, & liberabit eum. Quo voto cum devotione emisso, in continenti cœpit meliorari, & restitutus est pristinæ sanitati. 
[10] [Fratri in Calabria posito] Vir Deo devotus Frater Thomasius, pauper Christi Fraticellus, audiens in Calabriæ partibus, ubi morabatur, pro sua salute pœnitentiam faciendo, quod vir sanctus venerat ad partes Basilicatæ, & ibi morabatur in eremitorio S. Mariæ de Aspro, æstuans videre eum, pro qua visione jam multum laboraverat, absque fructu; dum applicuit ad dictum locum, invenit quod jam transierat ex hac vita. [Angelus apparet, cum B. Virgine, ipsius sanctitatem attestante:] Et dum sic pernoctaret super sepulcrum, nunc flendo amare, nunc lamentando; dum Pauperes convenirent ad ecclesiam pro Matutino dicendo, exivit de ecclesia, & posuit se in oratione sequestratus, retro tribunam ecclesiæ, retro in pedibus, cum una h gambetta subter tibiam. Et dum ita staret elevatus super se, ecce vidit virum Dei cum beata Virgine, quæ ducebat eum permanus: & dixit ei, Frater Thomas, venisti ad videndum me, & multum laborasti per multas vices, nolo quod redeas desolatus: dices Ruberto ex parte mea, Hæc & Hæc: & ad hoc quod credat sibi, dabo sibi signum, quod hæc verba habui secum in tali loco ad litteram sicuti fuerat; quæ scire non poterat, nisi habuisset ab eo vel a me. Et tunc Virgo Mater dixit ei: Quidquid dicit tibi hic vir sanctus, sic dicas: quia omnia vera sunt. Qui Frater ita narrando depingebat eum, ac si per totam vitam suam stetisset secum. 
[...]
[15] Quædam mulier, de castro p Montis-Murri erat plagata diversis ulceribus in tota persona sua, [alcera;] & affligebatur ex eis non modicum, quod sustinuerat magno tempore. Vovit se viro sancto, & perfecte curata est. Quæ videns curationem sic miraculose factam per servum Dei fidelem, [epilepsis,] filius qui ex morbo caduco affligebatur assidue, vovit se sancto viro, & perfecte curatus est. Quidam homo de terra Saponariæ patiebatur in gutture, & ex inde loquelam amiserat: [guttur, mutus;] vovit se sancto viro sicuti potuit; & liberavit eum. Quidam de prædicto castro Montis-Murri, plagam sævam patiebatur & vetustam in ventre, nec curari poterat aliquo beneficio medicorum: [dolores varii,] vovit se sancto viro, & perfecte liberatus est. Quædam mulier de eodem castro Montis-Murri, habebat diversos dolores in omnibus membris & in tota persona: vovit se sancto viro, & curata est. 
[16] Quidam homo de supradicta terra q Marsiciveteris, ex febre continua acriter affligebatur: vovit se sancto viro, [febres,] & curatus est. Quidam homo de Saponaria patiebatur febrem continuam; vovit se devotissime sancto viro, & statim liberatus est. Quædam mulier de eadem terra Saponariæ, patiebatur dolorem in capite, [cephalalgia triennalis,] & affligebatur immense, quod sustinuerat per tres annos: vovit se viro sancto ut liberaret eam, & ipsa ligamina capitis sui appenderet in ecclesia; & liberata est a passione prædicta. [...]

FONTE: Acta Sanctorum, Junii, Parisiis, apud Victorem Palme, MDCCCLXIII, t. XXIII, pp. 566-576 (con tagli).

Nessun commento:

Posta un commento

Opere dei Grandi Lucani online. 1. Giustino Fortunato

Dopo numerose risorse che abbiamo finora messo a disposizione di studenti e studiosi, nella nostra sezione Materiali didattici  e nei Do...