martedì 22 aprile 2014

Paesi lucani. 19. Tramutola nel XVIII secolo

FONTE: L. GIUSTINIANI, Dizionario geografico-ragionato del Regno di Napoli, in Napoli, nella stamperia Simoniana, 1805, t. IX, pp. 225-227.

lunedì 21 aprile 2014

Quinto Orazio Flacco. 4. Indice e incipit delle opere


CARMINA I
I Maecenas atavis edite regibus...
II Iam satis terris nivis atque dirae...
III Sic te diva potens Cypri...
IV Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni...
V Quis multa gracilis te puer in rosa...
VI Scriberis Vario fortis et hostium...
VII Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen...
VIII Lydia, dic, per omnis...
IX Vides ut alta stet nive candidum...
X Mercuri, facunde nepos Atlantis...
XI Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi...
XII Quem virum aut heroa lyra vel acri...
XIII Cum tu, Lydia, Telephi...
XIV O navis, referent in mare te novi...
XV Pastor cum traheret per freta navibus...
XVI O matre pulcra filia pulcrior...
XVII Velox amoenum saepe Lucretilem...
XVIII Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem...
XIX Mater saeva Cupidinum...
XX Vile potabis modicis Sabinum...
XXI Dianam tenerae dicite virgines...
XXII Integer vitae scelerisque purus...
XXIII Vitas inuleo me similis, Chloe...
XXIV Quis desiderio sit pudor aut modus...
XXV Parcius iunctas quatiunt fenestras...
XXVI Musis amicus tristitiam et metus...
XXVII Natis in usum laetitiae scyphis...
XXVIII Te maris et terrae numeroque carentis harenae...
XXIX Icci, beatis nunc Arabum invides...
XXX O Venus regina Cnidi Paphique...
XXXI Quid dedicatum poscit Apollinem...
XXXII Poscimus, si quid vacui sub umbra...
XXXIII Albi, ne doleas plus nimio memor...
XXXIV Parcus deorum cultor et infrequens...
XXXV O diva, gratum quae regis Antium...
XXXVI Et ture et fidibus iuvat...
XXXVII Nunc est bibendum, nunc pede libero...
XXXVIII Persicos odi, puer, adparatus...

CARMINA II
I Motum ex Metello consule civicum...
II Nullus argento color est avaris...
III Aequam memento rebus in arduis...
IV Ne sit ancillae tibi amor pudori...
V Nondum subacta ferre iugum valet...
VI Septimi, Gadis aditure mecum et...
VII O saepe mecum tempus in ultimum...
VIII Ulla si iuris tibi peierati...
IX Non semper imbres nubibus hispidos...
X Rectius vives, Licini, neque altum...
XI Quid bellicosus Cantaber et Scythes...
XII Nolis longa ferae bella Numantiae...
XIII Ille et nefasto te posuit die...
XIV Eheu fugaces, Postume, Postume...
XV Iam pauca aratro iugera regiae...
XVI Otium divos rogat in patenti...
XVII Cur me querelis exanimas tuis...
XVIII Non ebur neque aureum...
XIX Bacchum in remotis carmina rupibus...
XX Non usitata nec tenui ferar...

CARMINA III
I Odi profanum volgus et arceo...
II Angustam amice pauperiem pati...
III Iustum et tenacem propositi virum...
IV Descende caelo et dic age tibia...
V Caelo tonantem credidimus Iovem...
VI Delicta maiorum inmeritus lues...
VII Quid fles, Asterie, quem tibi candidi...
VIII Martiis caelebs quid agam kalendis...
IX Donec gratus eram tibi...
X Extremum Tanain si biberes, Lyce...
XI Mercuri – nam te docilis magistro...
XII Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci...
XIII O fons Bandusiae, splendidior vitro...
XIV Herculis ritu modo dictus, o plebs...
XV Uxor pauperis Ibyci...
XVI Inclusam Danaen turris aenea...
XVII Aeli vetusto nobilis ab Lamo ...
XVIII Faune, Nympharum fugientum amator...
XIX Quantum distet ab Inacho...
XX Non vides, quanto moveas periclo...
XXI O nata mecum consule Manlio...
XXII Montium custos nemorumque, virgo...
XXIII Caelo supinas si tuleris manus...
XXIV Intactis opulentior...
XXV Quo me, Bacche, rapis tui...
XXVI Vixi puellis nuper idoneus...
XXVII Inpios parrae recinentis omen...
XXVIII Festo quid potius die...
XXIX Tyrrhena regum progenies, tibi...
XXX Exegi monumentum aere perennius...

CARMINA IV
I Intermissa, Venus, diu...
II Pindarum quisquis studet aemulari...
III Quem tu, Melpomene, semel...
IV Qualem ministrum fulminis alitem...
V Divis orte bonis, optume Romulae...
VI Dive, quem proles Niobaea magnae...
VII Diffugere nives, redeunt iam gramina campis...
VIII Donarem pateras grataque commodus...
IX Ne forte credas interitura quae...
X O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens...
XI Est mihi nonum superantis annum...
XII Iam veris comites, quae mare temperant...
XIII Audivere, Lyce, di mea vota, di...
XIV Quae cura patrum quaeve Quiritium...
XV Phoebus volentem proelia me loqui...

CARMEN SAECULARE
I Phoebe silvarumque potens Diana...

EPODI
I Ibis Liburnis inter alta navium...
II 'Beatus ille qui procul negotiis...
III Parentis olim siquis inpia manu...
IV Lupis et agnis quanta sortito obtigit...
V 'At o deorum quidquid in caelo regit...
VI Quid inmerentis hospites vexas canis...
VII Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris...
VIII Rogare longo putidam te saeculo...
IX Quando repostum Caecubum ad festas dapes...
X Mala soluta navis exit alite...
XI Petti, nihil me sicut antea iuvat...
XII Quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris...
XIII Horrida tempestas caelum contraxit et imbres...
XIV Mollis inertia cur tantam diffuderit imis...
XV Nox erat et caelo fulgebat Luna sereno...
XVI Altera iam teritur bellis civilibus aetas...
XVII Iam iam efficaci do manus scientiae...

SERMONES I
I Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem...
II Ambubaiarum collegia, pharmacopolae...
III Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos...
IV Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae...
V Egressum magna me accepit Aricia Roma...
VI Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos...
VII Proscripti Regis Rupili pus atque venenum...
VIII Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum...
IX Ibam forte via sacra, sicut meus est mos...
X Lucili, quam sis mendosus, teste Catone...

SERMONES II
I 'Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra...
II Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo...
III 'Sic raro scribis, ut toto non quater anno...
IV 'Unde et quo Catius?' 'non est mihi tempus, aventi...
V 'Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti...
VI Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus...
VII 'Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos...
VIII 'Ut Nasidieni iuvit te cena beati...

EPISTULAE I
I Prima dicte mihi, summa dicende Camena...
II Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli...
III Iuli Flore, quibus terrarum militet oris...
IV Albi, nostrorum sermonum candide iudex...
V Si potes Archiacis conviva recumbere lectis...
VI Nil admirari prope res est una, Numici...
VII Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum...
VIII Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano...
IX Septimius, Claudi, nimirum intellegit unus...
X Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus...
XI Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos...
XII Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Icci...
XIII Ut proficiscentem docui te saepe diuque...
XIV Vilice silvarum et mihi me reddentis agelli...
XV Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni...
XVI Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti...
XVII Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis...
XVIII Si bene te novi, metues, liberrime Lolli...
XIX Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino...
XX Vortumnum Ianumque, liber, spectare videris...

EPISTULAE II
I Cum tot sustineas et tanta negotia solus...
II Flore, bono claroque fidelis amice Neroni...

ARS POETICA
I Humano capiti cervicem pictor equinam...

lunedì 14 aprile 2014

Quinto Orazio Flacco. 3. La scheda biografica di Pomponio Porfirione

Qui(ntus) <H>oratius Flaccus poeta lyricus libertino 1 patre natus patria enusia ortus, dubium Apulus an Lucanus, ut ipse confitetur:

Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,

puer admodum Romam cum parente migrauit, ut ipse dicit:

Romae nutriri mihi contigit atque doceri.

Quem cum pater misisset in ludum litterarium, paucissimis eruditus inpensis angustias patris uicit ingenio. Athenas petit iuuenis, et ibi interpellantibus sese ciuilibus bellis Bruti secutus est partes. A quo militia tribunatus honoratus non, ut ceteri, in partibus uictis perseuerauit; sed captus a Caesare, cum carmini incumberet, [et] post magnum tempus beneficio Maecenatis non solum seruatus, sed etiam Caesari in amicitiam traditus. Vnde in honorem Maecenatis quaedam scripsit, ut:

Maecenas atauis edite regibus

et beniuolentiam Caesaris carmine prosecutus, ut est illud:

Neu sinas Medos agitare inultos
Te duce, Caesar.

Scripsit lyrica, carminis auctorem secutus Alceum, quem in opere suo ita iactat:

Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos,

artis poeticae unum, epodon unum, epistularum duos, sermonum duos <libros>, Lucil[l]ium secutus antiquissimum scriptorem, cuius ita meminit dicendo:

Lucili ritu[m] nostrum melioris utroque,

et saeculare carmen, quod celebratu<r> publicis uotis, felix 30 futurum posteri[u]s omen.

lunedì 7 aprile 2014

Quinto Orazio Flacco. 2. La biografia di Svetonio

VITA HORATI

Q. HORATIUS FLACCUS, Venusinus, patre ut ipse tradit libertino et exactionum coactore (ut vero creditum est salsamentario, cum illi quidam in altercatione exprobrasset: "Quotiens ego vidi patrem tuum brachio se emungentem!") bello Philippensi excitus a Marco Bruto imperatore, tribunus militum meruit; victisque partibus venia impetrata scriptum quaestorium comparavit. Ac primo Maecenati, mox Augusto insinuatus non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Maecenas quantopere eum dilexerit satis testatur illo epigrammate:
"Ni te visceribus meis, Horati,
Plus iam diligo, tu tuum sodalem
Ninnio videas strigosiorem";

sed multo magis extremis iudiciis tali ad Augustum elogio: "Horati Flacci ut mei esto memor".
Augustus epistolarum quoque ei officium optulit, ut hoc ad Maecenatem scripto significat: "Ante ipse sufficiebam scribendis epistulis amicorum, nunc occupatissimus et infirmus Horatium nostrum a te cupio abducere. Veniet ergo ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, et nos in epistulis scribendis iuvabit." Ac ne recusanti quidem aut suscensuit quicquam aut amicitiam suam ingerere desiit. Exstant epistulae, e quibus argumenti gratia pauca subieci: "Sume tibi aliquid iuris apud me, tamquam si convictor mihi fueris; recte enim et non temere feceris, quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valitudinem tuam fieri possit." Et rursus: "Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire; nam incidit ut illo coram fieret a me tui mentio. Neque enim si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque anthuperephanoumen." Praeterea saepe eum inter alios iocos "purissimum penem" et "homuncionem lepidissimum" appellat, unaque et altera liberalitate locupletavit. Scripta quidem eius usque adeo probavit mansuraque perpetuo opinatus est, ut non modo Saeculare carmen componendum iniunxerit sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique, privignorum suorum, eumque coegerit propter hoc tribus Carminum libris ex longo intervallo quartum addere; post sermones vero quosdam lectos nullam sui mentionem habitam ita sit questus: "Irasci me tibi scito, quod non in plerisque eius modi scriptis mecum potissimum loquaris; an vereris ne apud posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse?" Expressitque eclogam ad se, cuius initium est:

"Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes: in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar."

Habitu corporis fuit brevis atque obesus, qualis et a semet ipso in saturis describitur et ab Augusto hac epistula: "Pertulit ad me Onysius libellum tuum, quem ego ut excusantem, quantuluscumque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris ne maiores libelli tui sint, quam ipse es; sed tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, ut circuitus voluminis tui sit ogkodestatos, sicut est ventriculi tui."
Ad res Venerias intemperantior traditur; nam speculato cubiculo scorta dicitur habuisse disposita, ut quocumque respexisset ibi ei imago coitus referretur. Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini, domusque eius ostenditur circa Tiburni Iuculum. * * * * Venerunt in manus meas et elegi sub titulo eius et epistula prosa oratione quasi commendantis se Maecenati, sed utraque falsa puto; nam elegi vulgares, epistula etiam obscura, quo vitio minime tenebatur.
Natus est VI Idus Decembris L. Cotta et L. Torquato consulibus, decessit V Kl. Decembris C. Marcio Censorino et C. Asinio Gallo consulibus post nonum et quinquagesimum diem quam Maecenas obierat, aetatis agens septimum et quinquagesimum annum, herede Augusto palam nuncupato, cum urgente vi valitudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis iuxta Maecenatis tumulum.


Matera. 5b. La Cronaca di Matera di Verricelli (Margherita Gaudiano)

Come già detto in un post precedente , la Cronaca de la Città di Matera del 1595, scritta da Eustachio Verricelli, è un'opera notevo...